- WELZERIA
- WELZERIAseu de Wels, Familia Germaniae illustris, quae saeculô iam XIV. florens, in duos praecipuos ramos divisa est, Styrium et Carinthium, quorum uterque iterum pluries subdivisus. Unius e Styria linea seriem hanc exhibet Spenerus. Ernricus Welz in Sptegelfeid. Ruperti fil. Ioannis nepos ex Ioanna Bar. de Kovonitsch, genuit Gothardum Dn. de Welz, L. Bar. de Eberstein, cuius ex Rosina Barone de Eybiswal fil. Ioannes Felix iunxit sibi Amasiam Sidoniam Liber. Baron. de Freiberg. atque ex ea genuit Gothardum Helfricum (natum 1654) etc. Dn. de Welz L. B. de Eberstein etc. Vide Spenerum ubi supra, Part. II. p. 60. et Arte Herald. Tom. II. Sed et Patricii August. Marcus Welserus scriptis, et Philippina Welzeria, coniugiô Ferdinandi Archiducis Austriae, e quo Carolus Marchio Burgoviae et Andreas Cardinalis prodierunt, notissimi sunt. Nominis, an et stirpis, origo a Belisario, celebri illo Iustiniani I. Imperatoris Duce?Imperatores et Reges.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.